Projects

Limyre, culpa tua est, longe gelidissime rivum saxosae Lyciae, quam torruit atra Chimaera. Nulla tuas utinam penetrasset femina ad undas! Nympha fuit conspecta tibi miranda figura:
impulit, ut caperes bellam, te caeca lubido, at fugiebat enim: comes unius illa Dianae. Instas promissis fletu prece munere vique et tandem vincis: corpus non illa dedisset solum, sed semet tradit cum pectore toto:
deperiit tete. Sed non tibi vota supersunt: amplius haud curans alios specularis amores. Ah quotiens male sana est supplice voce precata: "per si quid tibi dulce dedi: mollesce dolori, concedas lacrimis Lyciae quîs vel fera cedat.
Pygmaliona ferunt ipsam emollisse precando materiem duram, mira quam sculpserat arte: saucius ingemuit spes nulla fuitque furenti et tamen obdurans uni se servat amori.

 
tel. (207) 697-2277